- HYCSOS
- HYCSOSquasi Pastores Reges, contemptim Aegyptiis dicti sunt Reges, qui altis a metropoli Tanitae, circa ultima Iosephi Patr. tempora, et Arabia, numen 240000. in inf. Aegyptum irruptione factâ, novam ibi Dynastiam condidêrunt, atque sub VI. primis suis Regibus, quorum nomina Salatis, Beon, Apachnas, Aphophis, Ianias et Assis, res Aegyptiacas tantum non funditus exscidêrunt, donec sub XI. horum successoribus Aegyptii, longâ necessitate armorum usum edocti, illos tandem, Duce Misphragmuthose Thebanor. Regem vicêrunt, et in Abarim S. Pelusium inclusêrunt, pauloque post sub Thummose ivius successore, Aegypto penitus pepulêrunt, circa tempora Iairi Iudic. Israelit. Rediêrunt quidem sub Amenophe, qui Thummosem excepit, sed post Anno 13. pulsi sunt denuo, postquam in Aegypto regnassent Ann. SII. totaque Aegyptus in Monarchiam coaluit. Vide Manethonis fragmenta, apud Ios. c. Apion. l. 1. aliosque laudatos Equ. Marsham. Can. Chron. Sec. VIII. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.